

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 2: Versus 12
Sine lege.[AUG.]Ideo Apostolus gentiles sine lege dixit, quia Moysi legem scriptam non acceperant, quam se accepisse gloriabantur Judaei.In lege.[ID.]Qui noverunt divina mandata, aufertur ab eis excusatio, etc., usque ad vel additamento propriae voluntatis.Judicabuntur.Non ut quasi per ignem salvi fiant, ut quidam dicunt, sed prorsus peribunt. Dicit enim Christus quod tolerabilius erit Sodomae in judicio, quam Judaeis in Christum non credentibus. Et item dicit quod excusationem non habebunt de peccato infidelitatis, quia venit et locutus est eis: de quo habent excusationem illi, quibus nec per se nec per suos locutus est, qui tamen non effugient damnationem: quiaqui sine lege,etc. Leviora tamen passuri quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur.